monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 376

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 376
quaedam relativa his, ad quae referuntur, et in tempore concordant, eaque simul esse incipiunt, simul desinunt, ut servus esse non potest, nisi cum esse coeperit dominus, et cum dominus esse desierit, servus esse desinit; et item dominus, cum servum non habuerit, dominus dici non potest. at vero noscibilis res prior est natura quam notio; nam si noscibilia tollas, notio non erit; at vero si notionem tollas, potest aliquid esse noscibile, quamvis desit ille qui novit.